II KINGS
Chapter 16
| II K | VulgSist | 16:1 | Anno decimo septimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iuda. | |
| II K | VulgSist | 16:2 | Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius. | |
| II K | VulgSist | 16:3 | sed ambulavit in via regum Israel: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola Gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel. | |
| II K | VulgSist | 16:4 | Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. | |
| II K | VulgSist | 16:5 | Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad praeliandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. | |
| II K | VulgSist | 16:6 | In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam Syriae, et eiecit Iudaeos de Aila: et Idumaei venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc. | |
| II K | VulgSist | 16:7 | Misit autem Achaz nuncios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me. | |
| II K | VulgSist | 16:8 | Et cum collegisset argentum et aurum, quod inveniri potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. | |
| II K | VulgSist | 16:9 | Qui et acquievit voluntati eius: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam: et transtulit habitatores eius Cyrenen, Rasin autem interfecit. | |
| II K | VulgSist | 16:10 | Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius, et similitudinem iuxta omne opus eius. | |
| II K | VulgSist | 16:11 | Extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz, de Damasco, ita fecit sacerdos Urias, donec veniret rex Achaz de Damasco. | |
| II K | VulgSist | 16:12 | Cumque venisset rex, vidit altare, et veneratus est illud: ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum, | |
| II K | VulgSist | 16:13 | et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quae obtulerat super altare. | |
| II K | VulgSist | 16:14 | Porro altare aereum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad Aquilonem. | |
| II K | VulgSist | 16:15 | Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti, dicens: Super altare maius offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium eius, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes: altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam. | |
| II K | VulgSist | 16:17 | Tulit autem rex Achaz caelatas bases, et luterem, qui erat desuper: et mare deposuit de bobus aereis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. | |
| II K | VulgSist | 16:18 | Musach quoque sabbati, quod aedificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. | |
| II K | VulgSist | 16:19 | Reliqua autem verborum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? | |