II KINGS
Chapter 6
II K | VulgSist | 6:1 | Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. | |
II K | VulgSist | 6:2 | Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. | |
II K | VulgSist | 6:5 | Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu heu heu domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. | |
II K | VulgSist | 6:6 | Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. praecidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum, | |
II K | VulgSist | 6:8 | Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo, et illo ponamus insidias. | |
II K | VulgSist | 6:9 | Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt. | |
II K | VulgSist | 6:10 | Misit itaque rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis. | |
II K | VulgSist | 6:11 | Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? | |
II K | VulgSist | 6:12 | Dixitque unus servorum eius: Nequaquam domine mi rex, sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo. | |
II K | VulgSist | 6:13 | Dixitque eis: Ite, et videte ubi sit: ut mittam, et capiam eum. Annunciaveruntque ei, dicentes: Ecce in Dothain. | |
II K | VulgSist | 6:14 | Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. | |
II K | VulgSist | 6:15 | Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus portam, vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nunciavitque ei, dicens: Heu heu heu domine mi, quid faciemus? | |
II K | VulgSist | 6:17 | Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos huius, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisei. | |
II K | VulgSist | 6:18 | Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, iuxta verbum Elisei. | |
II K | VulgSist | 6:19 | Dixit autem ad eos Eliseus: Non est haec via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis. Duxit ergo eos in Samariam: | |
II K | VulgSist | 6:20 | cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariae. | |
II K | VulgSist | 6:21 | Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi? | |
II K | VulgSist | 6:22 | At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio, et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem, et aquam coram eis, ut comedant, et bibant, et vadant ad dominum suum. | |
II K | VulgSist | 6:23 | Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt, et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriae in Terram Israel. | |
II K | VulgSist | 6:24 | Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae, universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. | |
II K | VulgSist | 6:25 | Factaque est fames magna in Samaria: et tandiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. | |
II K | VulgSist | 6:26 | Cumque rex Israel transiret per murum, mulier quaedam exclamavit ad eum, dicens: Salva me domine mi rex. | |
II K | VulgSist | 6:27 | Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis? Quae respondit: | |
II K | VulgSist | 6:28 | Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. | |
II K | VulgSist | 6:29 | Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Quae abscondit filium suum. | |
II K | VulgSist | 6:30 | Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. | |
II K | VulgSist | 6:31 | Et ait rex: Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie. | |
II K | VulgSist | 6:32 | Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum: et antequam veniret nuncius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? videte ergo, cum venerit nuncius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est. | |