Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
II K VulgSist 24:1  In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum.
II K VulgSist 24:2  Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Iudam, ut disperderent eum, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
II K VulgSist 24:3  Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit,
II K VulgSist 24:4  et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Ierusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
II K VulgSist 24:5  Reliqua autem sermonum Ioakim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? Et dormivit Ioakim cum patribus suis:
II K VulgSist 24:7  Et ultra non addidit rex Aegypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis Aegypti.
II K VulgSist 24:8  Decem et octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Nohesta filia Elnathan de Ierusalem.
II K VulgSist 24:9  Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quae fecerat pater eius.
II K VulgSist 24:10  In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
II K VulgSist 24:11  Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.
II K VulgSist 24:12  Egressusque est Ioachin rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
II K VulgSist 24:13  Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae: et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini.
II K VulgSist 24:14  Et transtulit omnem Ierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem: et omnem artificem et inclusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
II K VulgSist 24:15  Transtulit quoque Ioachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius: et iudices terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem.
II K VulgSist 24:16  Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et inclusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
II K VulgSist 24:17  Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo: imposuitque nomen ei Sedechiam.
II K VulgSist 24:18  Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius erat Amital, filia Ieremiae de Lobna.
II K VulgSist 24:19  Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quae fecerat Ioakin.
II K VulgSist 24:20  Irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiiceret eos a facie sua: recessitque Sedechias a rege Babylonis.