II KINGS
Chapter 4
II K | VulgSist | 4:1 | Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. | |
II K | VulgSist | 4:2 | Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei, quo ungar. | |
II K | VulgSist | 4:4 | Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa haec: et cum plena fuerint, tolles. | |
II K | VulgSist | 4:5 | Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. | |
II K | VulgSist | 4:6 | Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum. | |
II K | VulgSist | 4:7 | Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille, Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. | |
II K | VulgSist | 4:8 | Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. | |
II K | VulgSist | 4:9 | Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. | |
II K | VulgSist | 4:10 | Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. | |
II K | VulgSist | 4:11 | Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi. | |
II K | VulgSist | 4:12 | Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, | |
II K | VulgSist | 4:13 | dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae? Quae respondit: In medio populi mei habito. | |
II K | VulgSist | 4:14 | Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quaeras: filium enim non habet, et vir eius senex est. | |
II K | VulgSist | 4:15 | Praecepit itaque ut vocaret eam: quae cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium, | |
II K | VulgSist | 4:16 | dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. | |
II K | VulgSist | 4:17 | Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. | |
II K | VulgSist | 4:18 | Crevit autem puer. Et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, | |
II K | VulgSist | 4:19 | ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. | |
II K | VulgSist | 4:20 | Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. | |
II K | VulgSist | 4:21 | Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa, | |
II K | VulgSist | 4:22 | vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar. | |
II K | VulgSist | 4:23 | Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt Calendae, neque Sabbatum. Quae respondit: Vadam: | |
II K | VulgSist | 4:24 | Stravitque asinam, et praecepit puero: Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod praecipio tibi. | |
II K | VulgSist | 4:25 | Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei econtra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. | |
II K | VulgSist | 4:26 | Vade ergo in occursum eius, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quae respondit: Recte. | |
II K | VulgSist | 4:27 | Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes eius: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit, et non indicavit mihi. | |
II K | VulgSist | 4:28 | Quae dixit illi: Numquid petivi filium a Domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me? | |
II K | VulgSist | 4:29 | Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri. | |
II K | VulgSist | 4:30 | Porro mater pueri ait: Vivit dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. | |
II K | VulgSist | 4:31 | Giezi autem praecesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum eius, et nunciavit ei, dicens: Non surrexit puer. | |
II K | VulgSist | 4:34 | Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os eius, et oculos suos super oculos eius, et manus suas super manus eius: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. | |
II K | VulgSist | 4:35 | At ille reversus, deambulabat in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. | |
II K | VulgSist | 4:36 | At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum. | |
II K | VulgSist | 4:37 | Venit illa, et corruit ad pedes eius, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est, | |
II K | VulgSist | 4:38 | et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. | |
II K | VulgSist | 4:39 | Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset. | |
II K | VulgSist | 4:40 | Infuderunt ergo sociis, ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla vir Dei. Et non potuerunt comedere. | |
II K | VulgSist | 4:41 | At ille, Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbae, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. | |
II K | VulgSist | 4:42 | Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. | |
II K | VulgSist | 4:43 | Responditque ei minister eius: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit. | |