II KINGS
Chapter 22
II K | VulgSist | 22:1 | Octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset, triginta et uno anno regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Idida, filia Hadaia de Besecath. | |
II K | VulgSist | 22:2 | Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. | |
II K | VulgSist | 22:3 | Anno autem octavo decimo regis Iosiae, misit rex Saphan filium Assia, filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei: | |
II K | VulgSist | 22:4 | Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia, quae illata est in templum Domini, quam collegerunt ianitores templi a populo, | |
II K | VulgSist | 22:5 | deturque fabris per praepositos domus Domini: qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi: | |
II K | VulgSist | 22:6 | tignariis videlicet et caementariis, et iis, qui interrupta componunt: et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum Domini. | |
II K | VulgSist | 22:7 | Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide. | |
II K | VulgSist | 22:8 | Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum Legis reperi in domo Domini: deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. | |
II K | VulgSist | 22:9 | Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renunciavit ei quod praeceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo Domini: et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini. | |
II K | VulgSist | 22:10 | Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, | |
II K | VulgSist | 22:12 | Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens: | |
II K | VulgSist | 22:13 | Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Iuda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos: quia non audierunt patres nostri verba Libri huius, ut facerent omne quod scriptum est nobis. | |
II K | VulgSist | 22:14 | Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuae, filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. | |
II K | VulgSist | 22:15 | Et illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: | |
II K | VulgSist | 22:16 | Haec dicit Dominus: Ecce, ego adducam mala super locum istum, et super habitatores eius, omnia verba Legis quae legit rex Iuda: | |
II K | VulgSist | 22:17 | quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum: et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur. | |
II K | VulgSist | 22:18 | Regi autem Iuda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, | |
II K | VulgSist | 22:19 | et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores eius, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: | |