Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
II K VulgClem 3:1  Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ : regnavitque duodecim annis.
II K VulgClem 3:2  Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.
II K VulgClem 3:3  Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhæsit, nec recessit ab eis.
II K VulgClem 3:4  Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
II K VulgClem 3:5  Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël.
II K VulgClem 3:6  Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël.
II K VulgClem 3:7  Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me : veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.
II K VulgClem 3:8  Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumææ.
II K VulgClem 3:9  Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos.
II K VulgClem 3:10  Dixitque rex Israël : Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
II K VulgClem 3:11  Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israël : Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
II K VulgClem 3:12  Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
II K VulgClem 3:13  Dixit autem Eliseus ad regem Israël : Quid mihi et tibi est ? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab ?
II K VulgClem 3:14  Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
II K VulgClem 3:15  Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait :
II K VulgClem 3:16  Hæc dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
II K VulgClem 3:17  Hæc enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam : et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.
II K VulgClem 3:18  Parumque est hoc in conspectu Domini : insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
II K VulgClem 3:19  Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
II K VulgClem 3:20  Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
II K VulgClem 3:21  Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
II K VulgClem 3:22  Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem,
II K VulgClem 3:23  dixeruntque : Sanguis gladii est : pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo : nunc perge ad prædam, Moab.
II K VulgClem 3:24  Perrexeruntque in castra Israël : porro consurgens Israël, percussit Moab : at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,
II K VulgClem 3:25  et civitates destruxerunt : et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et universos fontes aquarum obturaverunt : et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent : et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
II K VulgClem 3:26  Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom : et non potuerunt.
II K VulgClem 3:27  Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum : et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.