II KINGS
Chapter 10
II K | VulgClem | 10:1 | Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria : scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens : | |
II K | VulgClem | 10:2 | Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, | |
II K | VulgClem | 10:3 | eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri. | |
II K | VulgClem | 10:4 | Timuerunt illi vehementer, et dixerunt : Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere ? | |
II K | VulgClem | 10:5 | Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes : Servi tui sumus : quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem : quæcumque tibi placent, fac. | |
II K | VulgClem | 10:6 | Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens : Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur. | |
II K | VulgClem | 10:7 | Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel. | |
II K | VulgClem | 10:8 | Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens : Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit : Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portæ usque mane. | |
II K | VulgClem | 10:9 | Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum : Justi estis : si ego conjuravi contra dominum meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos ? | |
II K | VulgClem | 10:10 | videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab : et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ. | |
II K | VulgClem | 10:11 | Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ. | |
II K | VulgClem | 10:13 | invenit fratres Ochoziæ regis Juda : dixitque ad eos : Quinam estis vos ? Qui responderunt : Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ. | |
II K | VulgClem | 10:14 | Qui ait : Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros : et non reliquit ex eis quemquam. | |
II K | VulgClem | 10:15 | Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum : Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo ? Et ait Jonadab : Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum : | |
II K | VulgClem | 10:16 | dixitque ad eum : Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo | |
II K | VulgClem | 10:17 | duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam. | |
II K | VulgClem | 10:18 | Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos : Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. | |
II K | VulgClem | 10:19 | Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me : nullus sit qui non veniat : sacrificium enim grande est mihi Baal : quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. | |
II K | VulgClem | 10:21 | et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal : non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal : et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. | |
II K | VulgClem | 10:22 | Dixitque his qui erant super vestes : Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes. | |
II K | VulgClem | 10:23 | Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal : Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. | |
II K | VulgClem | 10:24 | Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta : Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis : Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. | |
II K | VulgClem | 10:25 | Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis : Ingredimini, et percutite eos : nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces : et ierunt in civitatem templi Baal, | |
II K | VulgClem | 10:27 | et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc. | |
II K | VulgClem | 10:29 | verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan. | |
II K | VulgClem | 10:30 | Dixit autem Dominus ad Jehu : Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab : filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. | |
II K | VulgClem | 10:31 | Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo : non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël. | |
II K | VulgClem | 10:32 | In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël : percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël, | |
II K | VulgClem | 10:33 | a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. | |
II K | VulgClem | 10:34 | Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? | |
II K | VulgClem | 10:35 | Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria : et regnavit Joachaz filius ejus pro eo. | |