II KINGS
Chapter 8
II K | VulgClem | 8:1 | Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens : Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris : vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. | |
II K | VulgClem | 8:2 | Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis. | |
II K | VulgClem | 8:3 | Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim : et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis. | |
II K | VulgClem | 8:4 | Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens : Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus. | |
II K | VulgClem | 8:5 | Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi : Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus. | |
II K | VulgClem | 8:6 | Et interrogavit rex mulierem : quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens : Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens. | |
II K | VulgClem | 8:7 | Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat : nuntiaveruntque ei, dicentes : Venit vir Dei huc. | |
II K | VulgClem | 8:8 | Et ait rex ad Hazaël : Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens : Si evadere potero de infirmitate mea hac ? | |
II K | VulgClem | 8:9 | Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait : Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens : Si sanari potero de infirmitate mea hac ? | |
II K | VulgClem | 8:10 | Dixitque ei Eliseus : Vade, dic ei : Sanaberis : porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur. | |
II K | VulgClem | 8:11 | Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus : flevitque vir Dei. | |
II K | VulgClem | 8:12 | Cui Hazaël ait : Quare dominus meus flet ? At ille dixit : Quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides. | |
II K | VulgClem | 8:13 | Dixitque Hazaël : Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam ? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore. | |
II K | VulgClem | 8:14 | Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei : Quid dixit tibi Eliseus ? At ille respondit : Dixit mihi : Recipies sanitatem. | |
II K | VulgClem | 8:15 | Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus : quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo. | |
II K | VulgClem | 8:16 | Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda. | |
II K | VulgClem | 8:17 | Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. | |
II K | VulgClem | 8:18 | Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab : filia enim Achab erat uxor ejus : et fecit quod malum est in conspectu Domini. | |
II K | VulgClem | 8:19 | Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. | |
II K | VulgClem | 8:21 | Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo : et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum : populus autem fugit in tabernacula sua. | |
II K | VulgClem | 8:22 | Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. | |
II K | VulgClem | 8:23 | Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? | |
II K | VulgClem | 8:24 | Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. | |
II K | VulgClem | 8:25 | Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ. | |
II K | VulgClem | 8:26 | Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël. | |
II K | VulgClem | 8:27 | Et ambulavit in viis domus Achab : et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab : gener enim domus Achab fuit. | |
II K | VulgClem | 8:28 | Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram. | |