Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II PETER
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II P VulgClem 1:1  Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
II P VulgClem 1:2  Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
II P VulgClem 1:3  Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
II P VulgClem 1:4  per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
II P VulgClem 1:5  Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
II P VulgClem 1:6  in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
II P VulgClem 1:7  in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
II P VulgClem 1:8  Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
II P VulgClem 1:9  Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
II P VulgClem 1:10  Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
II P VulgClem 1:11  Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
II P VulgClem 1:12  Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
II P VulgClem 1:13  Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :
II P VulgClem 1:14  certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
II P VulgClem 1:15  Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
II P VulgClem 1:16  Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
II P VulgClem 1:17  Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
II P VulgClem 1:18  Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
II P VulgClem 1:19  Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
II P VulgClem 1:20  hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
II P VulgClem 1:21  Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.