II PETER
Chapter 1
II P | VulgSist | 1:1 | Simon Petrus, servus, et Apostolus Iesu Christi, iis, qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri, et Salvatoris Iesu Christi. | |
II P | VulgSist | 1:2 | Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Iesu Domini nostri: | |
II P | VulgSist | 1:3 | quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam, et pietatem donata sunt, per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, | |
II P | VulgSist | 1:4 | per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: fugientes eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. | |
II P | VulgSist | 1:5 | Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, | |
II P | VulgSist | 1:6 | in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, | |
II P | VulgSist | 1:8 | Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione. | |
II P | VulgSist | 1:9 | Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. | |
II P | VulgSist | 1:10 | Quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando. | |
II P | VulgSist | 1:11 | Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. | |
II P | VulgSist | 1:12 | Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate. | |
II P | VulgSist | 1:13 | Iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: | |
II P | VulgSist | 1:14 | certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi. | |
II P | VulgSist | 1:15 | Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum omnium memoriam faciatis. | |
II P | VulgSist | 1:16 | Non enim indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem, et praesentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. | |
II P | VulgSist | 1:17 | Accipiens enim a Deo Patre honorem, et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. | |
II P | VulgSist | 1:18 | Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. | |
II P | VulgSist | 1:19 | Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: | |
II P | VulgSist | 1:20 | hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. | |