Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II PETER
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
II P VulgSist 2:1  Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum, qui emit eos, Dominum negant: superducentes sibi celerem perditionem.
II P VulgSist 2:2  Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:
II P VulgSist 2:3  et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus iudicium iam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.
II P VulgSist 2:4  Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari.
II P VulgSist 2:5  Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
II P VulgSist 2:6  Et civitates Sodomorum, et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:
II P VulgSist 2:7  et iustum Lot oppressum a nefandorum iniuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:
II P VulgSist 2:8  aspectu enim, et auditu iustus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant.
II P VulgSist 2:9  Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos.
II P VulgSist 2:10  magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:
II P VulgSist 2:11  ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint maiores, non portant adversum se execrabile iudicium.
II P VulgSist 2:12  Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
II P VulgSist 2:13  percipientes mercedem iniustitiae, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationis, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
II P VulgSist 2:14  oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:
II P VulgSist 2:15  derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit:
II P VulgSist 2:16  correptionem vero habuit suae vesaniae: subiugale mutum animal, in hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam.
II P VulgSist 2:17  Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
II P VulgSist 2:18  Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:
II P VulgSist 2:19  libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, huius et servus est.
II P VulgSist 2:20  Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
II P VulgSist 2:21  Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato.
II P VulgSist 2:22  Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.