Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II THESSALONIANS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
II T VulgClem 2:1  Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum :
II T VulgClem 2:2  ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
II T VulgClem 2:3  Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
II T VulgClem 2:4  qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
II T VulgClem 2:5  Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?
II T VulgClem 2:6  et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
II T VulgClem 2:7  Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
II T VulgClem 2:8  Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
II T VulgClem 2:9  cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
II T VulgClem 2:10  et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
II T VulgClem 2:11  Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
II T VulgClem 2:12  ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
II T VulgClem 2:13  Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
II T VulgClem 2:14  in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
II T VulgClem 2:15  Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
II T VulgClem 2:16  Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
II T VulgClem 2:17  exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.