II THESSALONIANS
Chapter 3
II T | VulgClem | 3:1 | De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos : | |
II T | VulgClem | 3:4 | Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. | |
II T | VulgClem | 3:6 | Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. | |
II T | VulgClem | 3:7 | Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos : | |
II T | VulgClem | 3:8 | neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. | |
II T | VulgClem | 3:9 | Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. | |
II T | VulgClem | 3:10 | Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet. | |
II T | VulgClem | 3:11 | Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. | |
II T | VulgClem | 3:12 | Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. | |
II T | VulgClem | 3:14 | Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur : | |
II T | VulgClem | 3:16 | Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. | |