II TIMOTHY
Chapter 1
II T | Vulgate | 1:1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu | |
II T | Vulgate | 1:2 | Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro | |
II T | Vulgate | 1:3 | gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die | |
II T | Vulgate | 1:5 | recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te | |
II T | Vulgate | 1:6 | propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum | |
II T | Vulgate | 1:7 | non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis | |
II T | Vulgate | 1:8 | noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei | |
II T | Vulgate | 1:9 | qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia | |
II T | Vulgate | 1:10 | manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium | |
II T | Vulgate | 1:12 | ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem | |
II T | Vulgate | 1:13 | formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu | |
II T | Vulgate | 1:15 | scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes | |
II T | Vulgate | 1:16 | det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit | |