Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II TIMOTHY
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
II T Vulgate 2:1  tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
II T Vulgate 2:2  et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
II T Vulgate 2:4  nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
II T Vulgate 2:5  nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
II T Vulgate 2:6  laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
II T Vulgate 2:7  intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
II T Vulgate 2:8  memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
II T Vulgate 2:9  in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
II T Vulgate 2:10  ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
II T Vulgate 2:11  fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
II T Vulgate 2:12  si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
II T Vulgate 2:13  si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
II T Vulgate 2:14  haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
II T Vulgate 2:15  sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
II T Vulgate 2:16  profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
II T Vulgate 2:17  et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
II T Vulgate 2:18  qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
II T Vulgate 2:19  sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
II T Vulgate 2:20  in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
II T Vulgate 2:21  si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
II T Vulgate 2:22  iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
II T Vulgate 2:23  stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
II T Vulgate 2:24  servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
II T Vulgate 2:25  cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
II T Vulgate 2:26  et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem