Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II TIMOTHY
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II T VulgClem 1:1  Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
II T VulgClem 1:2  Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
II T VulgClem 1:3  Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
II T VulgClem 1:4  desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
II T VulgClem 1:5  recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
II T VulgClem 1:6  Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
II T VulgClem 1:7  Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
II T VulgClem 1:8  Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
II T VulgClem 1:9  qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.
II T VulgClem 1:10  Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
II T VulgClem 1:11  in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.
II T VulgClem 1:12  Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
II T VulgClem 1:13  Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
II T VulgClem 1:14  Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
II T VulgClem 1:15  Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
II T VulgClem 1:16  Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
II T VulgClem 1:17  sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.
II T VulgClem 1:18  Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.