Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II TIMOTHY
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
II T VulgClem 3:1  Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
II T VulgClem 3:2  erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
II T VulgClem 3:3  sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
II T VulgClem 3:4  proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
II T VulgClem 3:5  habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
II T VulgClem 3:6  ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :
II T VulgClem 3:7  semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
II T VulgClem 3:8  Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
II T VulgClem 3:9  sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
II T VulgClem 3:10  Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
II T VulgClem 3:11  persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
II T VulgClem 3:12  Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
II T VulgClem 3:13  Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
II T VulgClem 3:14  Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
II T VulgClem 3:15  et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
II T VulgClem 3:16  Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :
II T VulgClem 3:17  ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.