Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
III JOHN
1
Chapter 1
III VulgClem 1:1  Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
III VulgClem 1:2  Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
III VulgClem 1:3  Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
III VulgClem 1:4  Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
III VulgClem 1:5  Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
III VulgClem 1:6  qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
III VulgClem 1:7  Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
III VulgClem 1:8  Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
III VulgClem 1:9  Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
III VulgClem 1:10  propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
III VulgClem 1:11  Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
III VulgClem 1:12  Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
III VulgClem 1:13  Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
III VulgClem 1:14  Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.