ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 17
Isai | VulgHetz | 17:1 | Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. | |
Isai | VulgHetz | 17:2 | Derelictæ civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. | |
Isai | VulgHetz | 17:3 | Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum. | |
Isai | VulgHetz | 17:4 | Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet. | |
Isai | VulgHetz | 17:5 | Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. | |
Isai | VulgHetz | 17:6 | Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius: dicit Dominus Deus Israel. | |
Isai | VulgHetz | 17:7 | In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient: | |
Isai | VulgHetz | 17:8 | et non inclinabitur ad altaria, quæ fecerunt manus eius: et quæ operati sunt digiti eius non respiciet, lucos et delubra. | |
Isai | VulgHetz | 17:9 | In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israel, et eris deserta. | |
Isai | VulgHetz | 17:10 | Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis. | |
Isai | VulgHetz | 17:11 | In die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter. | |
Isai | VulgHetz | 17:12 | Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. | |
Isai | VulgHetz | 17:13 | Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. | |