NUMBERS
Chapter 36
Numb | VulgCont | 36:1 | Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir, filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt: | |
Numb | VulgCont | 36:2 | Tibi domino nostro præcepit Dominus ut Terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: | |
Numb | VulgCont | 36:3 | quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur. | |
Numb | VulgCont | 36:4 | Atque ita fiet, ut cum Iubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. | |
Numb | VulgCont | 36:5 | Respondit Moyses filiis Israel, et Domino præcipiente, ait: Recte tribus filiorum Ioseph locuta est. | |
Numb | VulgCont | 36:6 | Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus: | |
Numb | VulgCont | 36:7 | ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: | |
Numb | VulgCont | 36:8 | et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient: ut hereditas permaneat in familiis, | |
Numb | VulgCont | 36:12 | de familia Manasse, qui fuit filius Ioseph: et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. | |