Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 35
Numb VulgCont 35:1  Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Iordanem, contra Iericho:
Numb VulgCont 35:2  Præcipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
Numb VulgCont 35:3  urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac iumentis:
Numb VulgCont 35:4  quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
Numb VulgCont 35:5  Contra Orientem duo millia erunt cubiti, et contra Meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad Occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur. Eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
Numb VulgCont 35:6  De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
Numb VulgCont 35:7  id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
Numb VulgCont 35:8  Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores. Singuli iuxta mensuram hereditatis suæ dabunt oppida Levitis.
Numb VulgCont 35:10  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in Terram Chanaan,
Numb VulgCont 35:11  decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:
Numb VulgCont 35:12  in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius iudicetur.
Numb VulgCont 35:13  De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
Numb VulgCont 35:14  tres erunt trans Iordanem, et tres in Terra Chanaan,
Numb VulgCont 35:15  tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
Numb VulgCont 35:16  Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est: reus erit homicidii, et ipse morietur.
Numb VulgCont 35:17  Si lapidem iecerit, et ictus occubuerit: similiter punietur.
Numb VulgCont 35:18  Si ligno percussus interierit: percussoris sanguine vindicabitur.
Numb VulgCont 35:19  Propinquus occisi, homicidam interficiet, statim ut apprehenderit eum, interficiet.
Numb VulgCont 35:20  Si per odium quis hominem impulerit, vel iecerit quippiam in eum per insidias:
Numb VulgCont 35:21  aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor, homicidii reus erit. Cognatus occisi statim ut invenerit eum, iugulabit.
Numb VulgCont 35:24  et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata:
Numb VulgCont 35:25  liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
Numb VulgCont 35:26  Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
Numb VulgCont 35:27  fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
Numb VulgCont 35:28  Debuerat enim profugus usque ad mortem Pontificis in urbe residere: postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
Numb VulgCont 35:29  Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
Numb VulgCont 35:30  Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Numb VulgCont 35:31  Non accipietis pretium ab eo, qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
Numb VulgCont 35:32  Exules et profugi ante mortem Pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt:
Numb VulgCont 35:33  ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
Numb VulgCont 35:34  Atque ita emundabitur vestra possessio, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.