Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 16
Numb VulgCont 16:1  Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
Numb VulgCont 16:2  surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
Numb VulgCont 16:3  Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: Cur elevamini super populum Domini?
Numb VulgCont 16:4  Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem:
Numb VulgCont 16:5  locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.
Numb VulgCont 16:6  Hoc igitur facite: Tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:
Numb VulgCont 16:7  et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi.
Numb VulgCont 16:9  Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
Numb VulgCont 16:10  idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
Numb VulgCont 16:11  et omnis globus tuus stet contra Dominum? Quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?
Numb VulgCont 16:12  Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus.
Numb VulgCont 16:13  Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?
Numb VulgCont 16:14  Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum. An et oculos nostros vis eruere? Non venimus.
Numb VulgCont 16:15  Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
Numb VulgCont 16:16  Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
Numb VulgCont 16:17  Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum.
Numb VulgCont 16:19  et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
Numb VulgCont 16:21  Separamini de medio congregationis huius, ut eos repente disperdam.
Numb VulgCont 16:22  Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
Numb VulgCont 16:24  Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core, et Dathan et Abiron.
Numb VulgCont 16:25  Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israel,
Numb VulgCont 16:26  dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
Numb VulgCont 16:27  Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.
Numb VulgCont 16:28  Et ait Moyses: In hoc scietis, quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:
Numb VulgCont 16:29  Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus:
Numb VulgCont 16:30  sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
Numb VulgCont 16:31  Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:
Numb VulgCont 16:32  et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum.
Numb VulgCont 16:33  Descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
Numb VulgCont 16:34  At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.
Numb VulgCont 16:35  Sed et ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
Numb VulgCont 16:37  Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt
Numb VulgCont 16:38  in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israel.
Numb VulgCont 16:39  Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari:
Numb VulgCont 16:40  ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
Numb VulgCont 16:41  Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.
Numb VulgCont 16:42  Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,
Numb VulgCont 16:43  Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
Numb VulgCont 16:45  Recedite de medio huius multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque iacerent in terra,
Numb VulgCont 16:46  dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum ut roges pro eis: iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
Numb VulgCont 16:47  Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam iam vastabat incendium, obtulit thymiama:
Numb VulgCont 16:48  et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
Numb VulgCont 16:49  Fuerunt autem qui percussi sunt, quattuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
Numb VulgCont 16:50  Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.