NUMBERS
Chapter 5
Numb | VulgCont | 5:2 | Præcipe filiis Israel, ut eiiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: | |
Numb | VulgCont | 5:3 | tam masculum quam feminam eiicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. | |
Numb | VulgCont | 5:4 | Feceruntque ita filii Israel, et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. | |
Numb | VulgCont | 5:6 | Loquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, | |
Numb | VulgCont | 5:7 | confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper ei, in quem peccaverint. | |
Numb | VulgCont | 5:8 | Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. | |
Numb | VulgCont | 5:10 | et quidquid in Sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. | |
Numb | VulgCont | 5:12 | Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, cuius uxor erraverit, maritumque contemnens | |
Numb | VulgCont | 5:13 | dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: | |
Numb | VulgCont | 5:14 | si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur, | |
Numb | VulgCont | 5:15 | adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. | |
Numb | VulgCont | 5:17 | Assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. | |
Numb | VulgCont | 5:18 | Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. | |
Numb | VulgCont | 5:19 | Adiurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. | |
Numb | VulgCont | 5:20 | Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: | |
Numb | VulgCont | 5:21 | his maledictionibus subiacebis: Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. | |
Numb | VulgCont | 5:22 | Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. | |
Numb | VulgCont | 5:23 | Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, | |
Numb | VulgCont | 5:25 | tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare: ita dumtaxat ut prius, | |
Numb | VulgCont | 5:26 | pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. | |
Numb | VulgCont | 5:27 | Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. | |
Numb | VulgCont | 5:30 | maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quæ scripta sunt: | |