NUMBERS
Chapter 21
Numb | VulgCont | 21:1 | Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. | |
Numb | VulgCont | 21:2 | At Israel voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius. | |
Numb | VulgCont | 21:3 | Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus eius: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, Anathema. | |
Numb | VulgCont | 21:4 | Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam, quæ ducit ad Mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: | |
Numb | VulgCont | 21:5 | locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquæ: anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo. | |
Numb | VulgCont | 21:6 | Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, | |
Numb | VulgCont | 21:7 | venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, | |
Numb | VulgCont | 21:8 | et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. | |
Numb | VulgCont | 21:9 | Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. | |
Numb | VulgCont | 21:11 | Unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quæ respicit Moab contra orientalem plagam. | |
Numb | VulgCont | 21:13 | Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Si quidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. | |
Numb | VulgCont | 21:14 | Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in Mari rubro, sic faciet in Torrentibus Arnon. | |
Numb | VulgCont | 21:15 | Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum. | |
Numb | VulgCont | 21:16 | Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. | |
Numb | VulgCont | 21:18 | Puteus, quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. | |
Numb | VulgCont | 21:20 | De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. | |
Numb | VulgCont | 21:22 | Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis, via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. | |
Numb | VulgCont | 21:23 | Qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Iasa, pugnavitque contra eum. | |
Numb | VulgCont | 21:24 | A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Ieboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. | |
Numb | VulgCont | 21:25 | Tulit ergo Israel omnes civitates eius, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis eius. | |
Numb | VulgCont | 21:26 | Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat, usque Arnon. | |
Numb | VulgCont | 21:27 | Idcirco dicitur in Proverbio: Venite in Hesebon, ædificetur, et construatur civitas Sehon: | |
Numb | VulgCont | 21:28 | Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. | |
Numb | VulgCont | 21:29 | Væ tibi Moab, peristi popule Chamos. Dedit filios eius in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. | |
Numb | VulgCont | 21:30 | Iugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon, lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba. | |
Numb | VulgCont | 21:32 | Misitque Moyses qui explorarent Iazer: cuius ceperunt viculos, et possederunt habitatores. | |
Numb | VulgCont | 21:33 | Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. | |
Numb | VulgCont | 21:34 | Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum, ac terram eius: faciesque illi sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. | |