Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PRAYER OF MANASSES
1
Chapter 1
Pray Vulgate 1:1  Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,
Pray Vulgate 1:2  qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,
Pray Vulgate 1:3  qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,
Pray Vulgate 1:4  quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.
Pray Vulgate 1:5  et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,
Pray Vulgate 1:6  inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,
Pray Vulgate 1:7  quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,
Pray Vulgate 1:8  et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.
Pray Vulgate 1:9  quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.
Pray Vulgate 1:10  incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.
Pray Vulgate 1:11  et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.
Pray Vulgate 1:12  peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.
Pray Vulgate 1:13  peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,
Pray Vulgate 1:14  quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
Pray Vulgate 1:15  et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen.