REVELATION OF JOHN
Chapter 17
Reve | VulgSist | 17:1 | Et venit unus de septem Angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, | |
Reve | VulgSist | 17:2 | cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius. | |
Reve | VulgSist | 17:3 | Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. | |
Reve | VulgSist | 17:4 | Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis eius: | |
Reve | VulgSist | 17:5 | Et in fronte eius nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae. | |
Reve | VulgSist | 17:6 | Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. | |
Reve | VulgSist | 17:7 | Et dixit mihi Angelus: Quare miraris? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem. | |
Reve | VulgSist | 17:8 | Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in Libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est. | |
Reve | VulgSist | 17:9 | Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita: septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt. | |
Reve | VulgSist | 17:10 | Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. | |
Reve | VulgSist | 17:11 | Et bestia, quae erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit. | |
Reve | VulgSist | 17:12 | Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. | |
Reve | VulgSist | 17:14 | Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, et electi, et fideles. | |
Reve | VulgSist | 17:15 | Et dixit mihi: Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et Gentes, et linguae. | |
Reve | VulgSist | 17:16 | Et decem cornua, quae vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes eius manducabunt, et ipsam igne concremabunt. | |
Reve | VulgSist | 17:17 | Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei. | |