REVELATION OF JOHN
Chapter 22
| Reve | VulgSist | 22:1 | Et ostendit mihi fluvium aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. | |
| Reve | VulgSist | 22:2 | In medio plateae eius, et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium. | |
| Reve | VulgSist | 22:3 | Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei, et Agni in illa erunt, et servi eius servient illi. | |
| Reve | VulgSist | 22:5 | Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. | |
| Reve | VulgSist | 22:6 | Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito. | |
| Reve | VulgSist | 22:8 | Et ego Ioannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat: | |
| Reve | VulgSist | 22:9 | et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetiae libri huius: Deum adora. | |
| Reve | VulgSist | 22:10 | Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri huius: tempus enim prope est. | |
| Reve | VulgSist | 22:11 | Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui iustus est, iustificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc. | |
| Reve | VulgSist | 22:14 | Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. | |
| Reve | VulgSist | 22:15 | Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis, qui amat, et facit mendacium. | |
| Reve | VulgSist | 22:16 | Ego Iesus misi Angelum meum, testificari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina. | |
| Reve | VulgSist | 22:17 | Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis. | |
| Reve | VulgSist | 22:18 | Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. | |
| Reve | VulgSist | 22:19 | Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de libro vitae, et de civitate sancta, et de his, quae scripta sunt in libro isto. | |
| Reve | VulgSist | 22:20 | dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: Amen. Veni Domine Iesu. | |