REVELATION OF JOHN
Chapter 21
Reve | VulgSist | 21:1 | Et vidi caelum novum, et terram novam. Primum enim caelum, et prima terra abiit, et mare iam non est. | |
Reve | VulgSist | 21:2 | Et ego Ioannes vidi sanctam civitatem Ierusalem novam descendentem de caelo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo. | |
Reve | VulgSist | 21:3 | Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: | |
Reve | VulgSist | 21:4 | et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. | |
Reve | VulgSist | 21:5 | Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia haec verba fidelissima sunt, et vera. | |
Reve | VulgSist | 21:6 | Et dixit mihi: Factum est. ego sum alpha, et omega: initium, et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae, gratis. | |
Reve | VulgSist | 21:8 | Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne, et sulphure: quod est mors secunda. | |
Reve | VulgSist | 21:9 | Et venit unus de septem Angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. | |
Reve | VulgSist | 21:10 | Et sustulit me in spiritu in montem magnum, et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo, | |
Reve | VulgSist | 21:11 | habentem claritatem Dei: et lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis, sicut crystallum. | |
Reve | VulgSist | 21:12 | Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis Angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel. | |
Reve | VulgSist | 21:13 | Ab Oriente portae tres: et ab Aquilone portae tres: et ab Austro portae tres: et ab Occasu portae tres. | |
Reve | VulgSist | 21:14 | Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni. | |
Reve | VulgSist | 21:15 | Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas eius, et murum. | |
Reve | VulgSist | 21:16 | et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo eius aequalia sunt. | |
Reve | VulgSist | 21:17 | Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. | |
Reve | VulgSist | 21:18 | Et erat structura muri eius ex lapide iaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. | |
Reve | VulgSist | 21:19 | Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, iaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus: | |
Reve | VulgSist | 21:20 | quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus. | |
Reve | VulgSist | 21:21 | Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt, per singulas: et singulae portae erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. | |
Reve | VulgSist | 21:22 | Et templum non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. | |
Reve | VulgSist | 21:23 | Et civitas non eget sole, neque luna ut luceant in ea. nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus. | |
Reve | VulgSist | 21:24 | Et ambulabunt gentes in lumine eius: et reges terrae afferent gloriam suam, et honorem in illam. | |