Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
REVELATION OF JOHN
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Reve VulgClem 3:1  Et angelo ecclesiæ Sardis scribe : Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Reve VulgClem 3:2  Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
Reve VulgClem 3:3  In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
Reve VulgClem 3:4  Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Reve VulgClem 3:5  Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
Reve VulgClem 3:6  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Reve VulgClem 3:7  Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit : claudit, et nemo aperit :
Reve VulgClem 3:8  Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere : quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
Reve VulgClem 3:9  Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur : ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos : et scient quia ego dilexi te,
Reve VulgClem 3:10  quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
Reve VulgClem 3:11  Ecce venio cito : tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Reve VulgClem 3:12  Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
Reve VulgClem 3:13  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Reve VulgClem 3:14  Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit : Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.
Reve VulgClem 3:15  Scio opera tua : quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus :
Reve VulgClem 3:16  sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo :
Reve VulgClem 3:17  quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
Reve VulgClem 3:18  Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
Reve VulgClem 3:19  Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
Reve VulgClem 3:20  Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
Reve VulgClem 3:21  Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
Reve VulgClem 3:22  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.