REVELATION OF JOHN
Chapter 21
Reve | VulgClem | 21:1 | Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. | |
Reve | VulgClem | 21:2 | Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. | |
Reve | VulgClem | 21:3 | Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus : | |
Reve | VulgClem | 21:4 | et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. | |
Reve | VulgClem | 21:5 | Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. | |
Reve | VulgClem | 21:6 | Et dixit mihi : Factum est : ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. | |
Reve | VulgClem | 21:8 | Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda. | |
Reve | VulgClem | 21:9 | Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. | |
Reve | VulgClem | 21:10 | Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, | |
Reve | VulgClem | 21:11 | habentem claritatem Dei : et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. | |
Reve | VulgClem | 21:12 | Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim : et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël : | |
Reve | VulgClem | 21:13 | ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. | |
Reve | VulgClem | 21:14 | Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. | |
Reve | VulgClem | 21:15 | Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. | |
Reve | VulgClem | 21:16 | Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo : et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia : et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. | |
Reve | VulgClem | 21:17 | Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. | |
Reve | VulgClem | 21:18 | Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide : ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. | |
Reve | VulgClem | 21:19 | Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis : secundum, sapphirus : tertium, calcedonius : quartum, smaragdus : | |
Reve | VulgClem | 21:20 | quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum, chrysolithus : octavum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus : undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus. | |
Reve | VulgClem | 21:21 | Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas : et singulæ portæ erant ex singulis margaritis : et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. | |
Reve | VulgClem | 21:22 | Et templum non vidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. | |
Reve | VulgClem | 21:23 | Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. | |
Reve | VulgClem | 21:24 | Et ambulabunt gentes in lumine ejus : et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. | |