SONG OF SOLOMON
Chapter 6
Song | VulgClem | 6:1 | Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. | |
Song | VulgClem | 6:3 | Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. | |
Song | VulgClem | 6:4 | Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. | |
Song | VulgClem | 6:5 | Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. | |
Song | VulgClem | 6:7 | Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. | |
Song | VulgClem | 6:8 | Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. | |
Song | VulgClem | 6:9 | Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ? | |
Song | VulgClem | 6:10 | Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. | |