SONG OF SOLOMON
Chapter 4
Song | VulgClem | 4:1 | Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. | |
Song | VulgClem | 4:2 | Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. | |
Song | VulgClem | 4:3 | Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. | |
Song | VulgClem | 4:4 | Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. | |
Song | VulgClem | 4:6 | Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. | |
Song | VulgClem | 4:8 | Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. | |
Song | VulgClem | 4:9 | Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. | |
Song | VulgClem | 4:10 | Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. | |
Song | VulgClem | 4:11 | Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. | |
Song | VulgClem | 4:13 | Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. | |
Song | VulgClem | 4:14 | Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. | |