SONG OF SOLOMON
Chapter 8
Song | VulgClem | 8:1 | Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ? | |
Song | VulgClem | 8:2 | Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. | |
Song | VulgClem | 8:4 | Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. | |
Song | VulgClem | 8:5 | Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. | |
Song | VulgClem | 8:6 | Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum. | |
Song | VulgClem | 8:7 | Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. | |
Song | VulgClem | 8:8 | Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ? | |
Song | VulgClem | 8:9 | Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. | |
Song | VulgClem | 8:10 | Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. | |
Song | VulgClem | 8:11 | Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. | |
Song | VulgClem | 8:12 | Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. | |