TITUS
Chapter 3
Titu | VulgSist | 3:1 | Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: | |
Titu | VulgSist | 3:2 | neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. | |
Titu | VulgSist | 3:3 | Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. | |
Titu | VulgSist | 3:5 | non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, | |
Titu | VulgSist | 3:8 | Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus. | |
Titu | VulgSist | 3:9 | Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanae. | |
Titu | VulgSist | 3:11 | sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. | |
Titu | VulgSist | 3:12 | Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. | |
Titu | VulgSist | 3:14 | Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. | |