Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TITUS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Titu VulgSist 1:1  Paulus servus Dei, Apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est
Titu VulgSist 1:2  in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia:
Titu VulgSist 1:3  manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei:
Titu VulgSist 1:4  Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Salvatore nostro.
Titu VulgSist 1:5  Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi.
Titu VulgSist 1:6  Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos.
Titu VulgSist 1:7  Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
Titu VulgSist 1:8  sed hospitalem, benignum, prudentem, sobrium, iustum, sanctum, continentem,
Titu VulgSist 1:9  amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere.
Titu VulgSist 1:10  Sunt enim multi etiam inobedientes vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:
Titu VulgSist 1:11  quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia.
Titu VulgSist 1:12  Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventris pigri.
Titu VulgSist 1:13  Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
Titu VulgSist 1:14  non intendentes Iudaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
Titu VulgSist 1:15  Omnia munda mundis: coinquinatis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia.
Titu VulgSist 1:16  Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.