Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TITUS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Titu VulgClem 3:1  Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
Titu VulgClem 3:2  neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Titu VulgClem 3:3  Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Titu VulgClem 3:4  Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
Titu VulgClem 3:5  non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
Titu VulgClem 3:6  quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
Titu VulgClem 3:7  ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Titu VulgClem 3:8  Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
Titu VulgClem 3:9  Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
Titu VulgClem 3:10  Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
Titu VulgClem 3:11  sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
Titu VulgClem 3:12  Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
Titu VulgClem 3:13  Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
Titu VulgClem 3:14  Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
Titu VulgClem 3:15  Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.