Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TITUS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Titu VulgClem 1:1  Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
Titu VulgClem 1:2  in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :
Titu VulgClem 1:3  manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :
Titu VulgClem 1:4  Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
Titu VulgClem 1:5  Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
Titu VulgClem 1:6  si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
Titu VulgClem 1:7  Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
Titu VulgClem 1:8  sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
Titu VulgClem 1:9  amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
Titu VulgClem 1:10  Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :
Titu VulgClem 1:11  quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
Titu VulgClem 1:12  Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
Titu VulgClem 1:13  Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
Titu VulgClem 1:14  non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
Titu VulgClem 1:15  Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
Titu VulgClem 1:16  Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.