Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Tobi VulgCont 10:1  Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, solicitus erat pater eius Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi?
Tobi VulgCont 10:2  Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam?
Tobi VulgCont 10:3  Cœpit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo: et cœperunt ambo simul flere: eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.
Tobi VulgCont 10:4  Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrymis, atque dicebat: Heu, heu me fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ?
Tobi VulgCont 10:5  Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
Tobi VulgCont 10:6  Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari, sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.
Tobi VulgCont 10:7  Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Tobi VulgCont 10:8  At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuncium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.
Tobi VulgCont 10:9  Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis.
Tobi VulgCont 10:10  Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,
Tobi VulgCont 10:11  dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.
Tobi VulgCont 10:12  Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam, et dimiserunt ire:
Tobi VulgCont 10:13  monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.