ZECHARIAH
Chapter 14
Zech | VulgSist | 14:2 | Et congregabo omnes Gentes ad Ierusalem in praelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. | |
Zech | VulgSist | 14:3 | Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra Gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis. | |
Zech | VulgSist | 14:4 | Et stabunt pedes eius in die illa super Montem olivarum, qui est contra Ierusalem ad Orientem: et scindetur Mons olivarum ex media parte sui ad Orientem, et ad Occidentem praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad Aquilonem, et medium eius ad Meridiem. | |
Zech | VulgSist | 14:5 | Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. | |
Zech | VulgSist | 14:7 | Et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux. | |
Zech | VulgSist | 14:8 | Et erit in die illa: Exibunt aquae vivae de Ierusalem: medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare novissimum: in aestate et in hieme erunt. | |
Zech | VulgSist | 14:9 | Et erit Dominus Rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum. | |
Zech | VulgSist | 14:10 | Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad Austrum Ierusalem: et exaltabitur, et habitabitur in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum: et a turre Hananeel usque ad torcularia regis. | |
Zech | VulgSist | 14:11 | Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius: sed sedebit Ierusalem secura. | |
Zech | VulgSist | 14:12 | Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes Gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. | |
Zech | VulgSist | 14:13 | In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus eius super manum proximi sui. | |
Zech | VulgSist | 14:14 | Sed et Iuda pugnabit adversus Ierusalem: et congregabuntur divitiae omnium Gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multae satis. | |
Zech | VulgSist | 14:15 | Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. | |
Zech | VulgSist | 14:16 | Et omnes, qui reliqui fuerint de universis Gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum. | |
Zech | VulgSist | 14:17 | Et erit: Qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber. | |
Zech | VulgSist | 14:18 | Quod et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit: nec super eos erit, sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes Gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. | |
Zech | VulgSist | 14:19 | Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium Gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. | |
Zech | VulgSist | 14:20 | In die illa erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. | |