ZECHARIAH
Chapter 9
Zech | VulgCont | 9:1 | Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei eius: quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel. | |
Zech | VulgCont | 9:2 | Emath quoque in terminis eius, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. | |
Zech | VulgCont | 9:3 | Et ædificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. | |
Zech | VulgCont | 9:4 | Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem eius, et hæc igni devorabitur. | |
Zech | VulgCont | 9:5 | Videbit Ascalon, et timebit: et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est spes eius: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. | |
Zech | VulgCont | 9:7 | Et auferam sanguinem eius de ore eius, et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusæus. | |
Zech | VulgCont | 9:8 | Et circumdabo domum meam ex his, qui militant mihi, euntes et revertentes, et non transibit super eos ultra exactor: quia nunc vidi in oculis meis. | |
Zech | VulgCont | 9:9 | Exulta satis filia Sion, iubila filia Ierusalem: ECCE REX TUUS veniet tibi iustus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ. | |
Zech | VulgCont | 9:10 | Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem Gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ. | |
Zech | VulgCont | 9:11 | Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. | |
Zech | VulgCont | 9:12 | Convertimini ad munitionem vincti spei, hodie quoque annuncians duplicia reddam tibi. | |
Zech | VulgCont | 9:13 | Quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Græcia: et ponam te quasi gladium fortium. | |
Zech | VulgCont | 9:14 | Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur, iaculum eius: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri. | |
Zech | VulgCont | 9:15 | Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subiicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris. | |
Zech | VulgCont | 9:16 | Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui: quia lapides sancti elevabuntur super terram eius. | |