ZEPHANIAH
Chapter 1
Zeph | VulgHetz | 1:1 | Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Iosiæ filii Amon regis Iudæ. | |
Zeph | VulgHetz | 1:3 | congregans hominem, et pecus, congregans volatilia cæli, et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt: et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. | |
Zeph | VulgHetz | 1:4 | Et extendam manum meam super Iudam, et super omnes habitantes Ierusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus: | |
Zeph | VulgHetz | 1:5 | et eos, qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant, et iurant in Domino, et iurant in Melchom. | |
Zeph | VulgHetz | 1:6 | Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. | |
Zeph | VulgHetz | 1:7 | Silete a facie Domini Dei: quia iuxta est dies Domini, quia præparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. | |
Zeph | VulgHetz | 1:8 | Et erit: in die hostiæ Domini visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes, qui induti sunt veste peregrina: | |
Zeph | VulgHetz | 1:9 | et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini Dei sui iniquitate, et dolo. | |
Zeph | VulgHetz | 1:10 | Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. | |
Zeph | VulgHetz | 1:11 | Ululate habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. | |
Zeph | VulgHetz | 1:12 | Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis: et visitabo super viros defixos in fæcibus suis: qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. | |
Zeph | VulgHetz | 1:13 | Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. | |
Zeph | VulgHetz | 1:14 | Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. | |
Zeph | VulgHetz | 1:15 | Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, | |
Zeph | VulgHetz | 1:17 | Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. | |