Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZEPHANIAH
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Zeph VulgHetz 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Iosiæ filii Amon regis Iudæ.
Zeph VulgHetz 1:2  Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus:
Zeph VulgHetz 1:3  congregans hominem, et pecus, congregans volatilia cæli, et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt: et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
Zeph VulgHetz 1:4  Et extendam manum meam super Iudam, et super omnes habitantes Ierusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus:
Zeph VulgHetz 1:5  et eos, qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant, et iurant in Domino, et iurant in Melchom.
Zeph VulgHetz 1:6  Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
Zeph VulgHetz 1:7  Silete a facie Domini Dei: quia iuxta est dies Domini, quia præparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.
Zeph VulgHetz 1:8  Et erit: in die hostiæ Domini visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes, qui induti sunt veste peregrina:
Zeph VulgHetz 1:9  et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini Dei sui iniquitate, et dolo.
Zeph VulgHetz 1:10  Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
Zeph VulgHetz 1:11  Ululate habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
Zeph VulgHetz 1:12  Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis: et visitabo super viros defixos in fæcibus suis: qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
Zeph VulgHetz 1:13  Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
Zeph VulgHetz 1:14  Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
Zeph VulgHetz 1:15  Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,
Zeph VulgHetz 1:16  dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
Zeph VulgHetz 1:17  Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
Zeph VulgHetz 1:18  Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.