DANIEL
Chapter 7
Dani | VulgCont | 7:1 | Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait: | |
Dani | VulgCont | 7:2 | Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti cæli pugnabant in mari magno. | |
Dani | VulgCont | 7:4 | Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. | |
Dani | VulgCont | 7:5 | Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. | |
Dani | VulgCont | 7:6 | Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. | |
Dani | VulgCont | 7:7 | Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. | |
Dani | VulgCont | 7:8 | Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. | |
Dani | VulgCont | 7:9 | Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammæ ignis: rotæ eius ignis accensus. | |
Dani | VulgCont | 7:10 | Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. | |
Dani | VulgCont | 7:11 | Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni: | |
Dani | VulgCont | 7:12 | aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus, et tempus. | |
Dani | VulgCont | 7:13 | Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum. | |
Dani | VulgCont | 7:14 | Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur. | |
Dani | VulgCont | 7:15 | Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. | |
Dani | VulgCont | 7:16 | Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me: | |
Dani | VulgCont | 7:18 | Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum. | |
Dani | VulgCont | 7:19 | Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat: | |
Dani | VulgCont | 7:20 | et de cornibus decem, quæ habebat in capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris. | |
Dani | VulgCont | 7:21 | Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, | |
Dani | VulgCont | 7:22 | donec venit Antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. | |
Dani | VulgCont | 7:23 | Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. | |
Dani | VulgCont | 7:24 | Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. | |
Dani | VulgCont | 7:25 | Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. | |
Dani | VulgCont | 7:26 | Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. | |
Dani | VulgCont | 7:27 | Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. | |