DEUTERONOMY
Chapter 34
Deut | VulgCont | 34:1 | Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Iericho: ostenditque ei Dominus omnem Terram Galaad usque Dan, | |
Deut | VulgCont | 34:2 | et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Iuda usque ad mare novissimum, | |
Deut | VulgCont | 34:3 | et australem partem, et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. | |
Deut | VulgCont | 34:4 | Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. | |
Deut | VulgCont | 34:6 | et sepelivit eum in valle Terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum eius usque in præsentem diem. | |
Deut | VulgCont | 34:7 | Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt. | |
Deut | VulgCont | 34:8 | Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. | |
Deut | VulgCont | 34:9 | Iosue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. | |
Deut | VulgCont | 34:10 | Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, | |
Deut | VulgCont | 34:11 | in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in Terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universæque terræ illius, | |