Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next
Chapter 3
Deut VulgCont 3:1  Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.
Deut VulgCont 3:2  Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.
Deut VulgCont 3:3  Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum eius: percussimusque eos usque ad internecionem,
Deut VulgCont 3:4  vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.
Deut VulgCont 3:5  Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.
Deut VulgCont 3:6  Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos:
Deut VulgCont 3:8  Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Iordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hernon,
Deut VulgCont 3:10  omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam Terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.
Deut VulgCont 3:11  Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus eius ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.
Deut VulgCont 3:12  Terramque possedimus tempore illo ab Aroer, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad.
Deut VulgCont 3:13  Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur terra gigantum.
Deut VulgCont 3:14  Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri, et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Iair, id est, Villas Iair, usque in præsentem diem.
Deut VulgCont 3:16  Et tribubus Ruben et Gad dedi de Terra Galaad usque ad Torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Ieboc, qui est terminus filiorum Ammon:
Deut VulgCont 3:17  et planitiem solitudinis, atque Iordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
Deut VulgCont 3:18  Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti:
Deut VulgCont 3:19  absque uxoribus, et parvulis atque iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
Deut VulgCont 3:20  donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam Terram, quam daturus est eis trans Iordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
Deut VulgCont 3:21  Iosue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.
Deut VulgCont 3:22  Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
Deut VulgCont 3:24  Domine Deus tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam. Neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
Deut VulgCont 3:25  Transibo igitur, et videbo Terram hanc optimam trans Iordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
Deut VulgCont 3:26  Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
Deut VulgCont 3:27  Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice. Nec enim transibis Iordanem istum.
Deut VulgCont 3:28  Præcipe Iosue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis Terram, quam visurus es.