Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next
Chapter 4
Deut VulgCont 4:1  Et nunc Israel audi præcepta et iudicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.
Deut VulgCont 4:2  Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis.
Deut VulgCont 4:3  Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri.
Deut VulgCont 4:4  Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem.
Deut VulgCont 4:5  Scitis quod docuerim vos præcepta atque iustitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in Terra, quam possessuri estis:
Deut VulgCont 4:6  et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
Deut VulgCont 4:7  Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
Deut VulgCont 4:8  Quæ est enim alia gens sic inclyta ut habeat ceremonias, iustaque iudicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
Deut VulgCont 4:9  Custodi igitur temetipsum, et animam tuam solicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
Deut VulgCont 4:10  a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Deut VulgCont 4:11  Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.
Deut VulgCont 4:12  Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum eius audistis, et formam penitus non vidistis.
Deut VulgCont 4:13  Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.
Deut VulgCont 4:14  Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos ceremonias et iudicia, quæ facere deberetis in Terra, quam possessuri estis.
Deut VulgCont 4:15  Custodite igitur solicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
Deut VulgCont 4:16  ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ,
Deut VulgCont 4:17  similitudinem omnium iumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium,
Deut VulgCont 4:18  atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis:
Deut VulgCont 4:19  ne forte elevatis oculis ad cælum, videas Solem et Lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
Deut VulgCont 4:20  Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in præsenti die.
Deut VulgCont 4:21  Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et iuravit ut non transirem Iordanem, nec ingrederer Terram optimam, quam daturus est vobis.
Deut VulgCont 4:22  Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
Deut VulgCont 4:23  Cave ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum: et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit:
Deut VulgCont 4:24  quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
Deut VulgCont 4:25  Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in Terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:
Deut VulgCont 4:26  testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de Terra, quam transito Iordane possessuri estis. Non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,
Deut VulgCont 4:27  atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Deut VulgCont 4:28  Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
Deut VulgCont 4:29  Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
Deut VulgCont 4:30  Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem eius.
Deut VulgCont 4:31  Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis.
Deut VulgCont 4:32  Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res, aut umquam cognitum est,
Deut VulgCont 4:33  ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti:
Deut VulgCont 4:34  si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa, atque portenta, per pugnam, et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones iuxta omnia, quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
Deut VulgCont 4:35  ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.
Deut VulgCont 4:36  De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis,
Deut VulgCont 4:37  quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto,
Deut VulgCont 4:38  ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die.
Deut VulgCont 4:39  Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
Deut VulgCont 4:40  Custodi præcepta eius atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super Terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Deut VulgCont 4:41  Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad Orientalem plagam,
Deut VulgCont 4:42  ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere:
Deut VulgCont 4:43  Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse.
Deut VulgCont 4:44  Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel,
Deut VulgCont 4:45  et hæc testimonia et ceremoniæ atque iudicia, quæ locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Ægypto,
Deut VulgCont 4:46  trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israel egressi ex Ægypto
Deut VulgCont 4:47  possederunt terram eius, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum:
Deut VulgCont 4:48  Ab Aroer, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
Deut VulgCont 4:49  omnem planitiem trans Iordanem ad Orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.