DEUTERONOMY
Chapter 17
Deut | VulgCont | 17:1 | Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo. | |
Deut | VulgCont | 17:2 | Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, | |
Deut | VulgCont | 17:3 | ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi: | |
Deut | VulgCont | 17:4 | et hoc tibi fuerit nunciatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israel: | |
Deut | VulgCont | 17:5 | educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur. | |
Deut | VulgCont | 17:6 | In ore duorum, aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. | |
Deut | VulgCont | 17:7 | Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui. | |
Deut | VulgCont | 17:8 | Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et iudicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. | |
Deut | VulgCont | 17:9 | Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem. | |
Deut | VulgCont | 17:10 | Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te | |
Deut | VulgCont | 17:11 | iuxta legem eius; sequerisque sententiam eorum. Nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. | |
Deut | VulgCont | 17:12 | Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel: | |
Deut | VulgCont | 17:14 | Cum ingressus fueris Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: | |
Deut | VulgCont | 17:15 | eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. | |
Deut | VulgCont | 17:16 | Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini. | |
Deut | VulgCont | 17:17 | Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum eius, neque argenti et auri immensa pondera. | |
Deut | VulgCont | 17:18 | Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus, | |
Deut | VulgCont | 17:19 | et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et ceremonias eius, quæ in lege præcepta sunt. | |