DEUTERONOMY
Chapter 30
Deut | VulgCont | 30:1 | Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio, sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, | |
Deut | VulgCont | 30:2 | et reversus fueris ad eum, et obedieris eius imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua: | |
Deut | VulgCont | 30:3 | reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. | |
Deut | VulgCont | 30:5 | et assumet, atque introducet in Terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, maioris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui. | |
Deut | VulgCont | 30:6 | Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui: ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. | |
Deut | VulgCont | 30:7 | Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos, qui oderunt te et persequuntur. | |
Deut | VulgCont | 30:8 | Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui: faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie: | |
Deut | VulgCont | 30:9 | et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu iumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis: | |
Deut | VulgCont | 30:10 | si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta eius et ceremonias, quæ in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. | |
Deut | VulgCont | 30:11 | Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, | |
Deut | VulgCont | 30:12 | nec in cælo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? | |
Deut | VulgCont | 30:13 | Neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre: ut possimus audire, et facere quod præceptum est? | |
Deut | VulgCont | 30:15 | Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et econtrario mortem et malum: | |
Deut | VulgCont | 30:16 | ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et custodias mandata illius ac ceremonias atque iudicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in Terra, ad quam ingredieris possidendam. | |
Deut | VulgCont | 30:17 | Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis: | |
Deut | VulgCont | 30:18 | prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in Terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam. | |
Deut | VulgCont | 30:19 | Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: | |