Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Deut VulgCont 21:1  Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus,
Deut VulgCont 21:2  egredientur maiores natu, et iudices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum:
Deut VulgCont 21:3  et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit iugum, nec terram scidit vomere,
Deut VulgCont 21:4  et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit: et cædent in ea cervices vitulæ:
Deut VulgCont 21:5  accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, iudicetur.
Deut VulgCont 21:6  Et venient maiores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est,
Deut VulgCont 21:7  et dicent: Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt.
Deut VulgCont 21:8  Propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis:
Deut VulgCont 21:9  tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.
Deut VulgCont 21:10  Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,
Deut VulgCont 21:11  et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,
Deut VulgCont 21:12  introduces eam in domum tuam: quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues,
Deut VulgCont 21:13  et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.
Deut VulgCont 21:14  Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.
Deut VulgCont 21:15  Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,
Deut VulgCont 21:16  volueritque substantiam inter filios suos dividere: non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ,
Deut VulgCont 21:17  sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum eius, et huic debentur primogenita.
Deut VulgCont 21:18  Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit:
Deut VulgCont 21:19  apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam iudicii,
Deut VulgCont 21:20  dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis:
Deut VulgCont 21:21  lapidibus eum obruet populus civitatis: et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat.
Deut VulgCont 21:22  Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adiudicatus morti appensus fuerit in patibulo:
Deut VulgCont 21:23  non permanebit cadaver eius in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis Terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.