DEUTERONOMY
Chapter 21
Deut | VulgCont | 21:1 | Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, | |
Deut | VulgCont | 21:2 | egredientur maiores natu, et iudices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum: | |
Deut | VulgCont | 21:3 | et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit iugum, nec terram scidit vomere, | |
Deut | VulgCont | 21:4 | et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit: et cædent in ea cervices vitulæ: | |
Deut | VulgCont | 21:5 | accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, iudicetur. | |
Deut | VulgCont | 21:6 | Et venient maiores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est, | |
Deut | VulgCont | 21:8 | Propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: | |
Deut | VulgCont | 21:9 | tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus. | |
Deut | VulgCont | 21:10 | Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, | |
Deut | VulgCont | 21:11 | et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, | |
Deut | VulgCont | 21:13 | et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. | |
Deut | VulgCont | 21:14 | Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam. | |
Deut | VulgCont | 21:15 | Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus, | |
Deut | VulgCont | 21:16 | volueritque substantiam inter filios suos dividere: non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ, | |
Deut | VulgCont | 21:17 | sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum eius, et huic debentur primogenita. | |
Deut | VulgCont | 21:18 | Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit: | |
Deut | VulgCont | 21:20 | dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis: | |
Deut | VulgCont | 21:21 | lapidibus eum obruet populus civitatis: et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat. | |
Deut | VulgCont | 21:22 | Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adiudicatus morti appensus fuerit in patibulo: | |